라틴어 문장 검색

Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:1)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
hinc succos terra feraces Concipit, in multam pubentia gramina surgunt Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:4)
Omnia vastaret miles, foetusque necaret Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam, Cum tepido nundum maturit hostis in ovo.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:1)
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis Reptat humi, solitis nec sese saltibus effert Jamque dies Pygrmaeo aderat, quo tempore caesi Poenituit foetus, intactaque maluit ova.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 6:1)
Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem Confundit viscum, succosque attemperat, omnes Inducit tandem formas;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:2)
Queis impressa semel, mellirent oscula succo, Queis mellita darent, mellis in ore favum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:26)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:7)
Deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, succum collatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:10)
Non enim potest in eis sucus diuturnus haberi, qui minus celeritersunt maturitatem adepti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:11)
Non enim potest in eis succus diuturnus haberi, qui nimis celeriter suntmaturitatem adepti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 136:3)
eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:9)
ne videamur de humanis artibus, hoc est, medendi peritia, herbarumque succis sperasse magis remedium, quam de Deo subsidium poposcisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:3)
habeat tamen succum doctrinae veteris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION